- ARCHIMEDES
- ARCHIMEDESSyracusanus geometra; Cardano l. 16. Subtil. inimitabilis dictus, saepenumero invitus ad balnea ductus, dum perungendus in craterem constitueretur, per corporis unguenta, figuras ac lineamenta digito inscribebat. Plut. in Marcel. Cicer. l. 1. Tusc. Qu. cûm eslet in Sicilia Quaestor, sepulccum eius inter vepres invenisse gloriatur. Hic, tamquam Deus terrenus, mechanicô artificiô sphaeram vitream fecit, in qua mirâ conversione dissimiles motus circulorum visebantur. Claudian. in Epigr. 26. v. 5.Iura poli, verumque fidem, legesque DeorumEcce Syracusius transtulit arte senex.Inclusus variis famulatur spiritus astris,Et vivum certis motibus urget opus.Percurrit proprium mentitus Signifer annum;Et simulata novô Cynthia mense redit.Marcellus in expeditione Syracnsarum intetdixit, ne Archimedes unus violaretur. vetum cum urbs caperetur, et ipse animô, ac oculis in terram desixis, formas Geometricas describeret, ab ignoto milite interfectus est. Erat autem Hieronis Syracusanorum Regis propinquus., unics spectator caeli, et siderum, ut Livil de eo l. 24. c. 34. verba sunt, mirabtlium inventor, ac machinator bellicorum tormentorum fuit. Iulius Firmicus Mathes. l. 6. c. 3. Hit est Syracusanus Archimedes, qui Romanos exercitus mechanicis artibus saepe prostravit. Hunc Marcellus in triumpho utctoriae constitutus, ac inter ovantes militum strevitus, laureasque collocatus lugubri maerore desievit. Quam subtili ratione, quomodo argenti auro admisti per fraudem mensura deprehendi possit, invenerit, natrat Vitruvius l. 9. c. 3. et Fannius Poêta vetus de ponderibus. Vide plura de illo, apud Val. Max. l. 8. c. 7. ex 7. Liv. l. 5. dec. 3. et l. 25. dec. 31. Vossium de Scientiis Mathem. c. 16. §. 2. s. Fuitalius, Grammaticus Trallianus, qui edidit commentarios in Homerum, et mechanica. Suidas;
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.